Sermo Secundus

Since we’ve previously discussed Magister Lucas’ Pentacostal sermon mentioning the Three Polish Gods (et andere?) on a number of occasions (here or here), we figured it made sense to put it up in toto.  Thankfulluy, after Maria Kowalczyk’s article discussing it, the whole sermon came to the attention of Richard Tatarzynski who edited and published it (the Biblical references/citations are his) (but seems to have missed the fact that there is no Quia there).  Unfortunately, no one seems to have bothered to translate the whole thing into any language spoken currently on this planet.  Since we’re far too lazy to tackle this whole sermon, if you’re interested in understanding it all, suggest you hit Google Translate or shell out some cash on a professional translator.

Kowalczyk was interested in Lukasz of Great Kozmin years before the publication of her more famous article

Qia, fratres carissimi, custodia mandatorum praeparat ad susceptionem Spiritus sancti, cuius hodie festivitas celebratur, ideo in lectione sancti Evangelii praesentis diel ponitur incitatio omnium nostrorum ad observationem mandatorum divinorum.  Habetur autem Ioan. 14[23] et eius/tenor sequintur in haec verba: ‘Si quis diligit me, sermonem meum sevabit’ etc.

Sed quia ut ait beatus Gregorius in homilia huius lectionis sanctae tractans illud [Ioan. 14.26]: ‘Paraclitus autem Spiritus sanctus, ille vos docebit omnia,’ ‘quod nisi idem Spiritus sanctus cordi adsit audientis, otiosus est sermo doctoris’; et post: ‘Nemo ergo docenti homini tribuat quod ex ore hominis intelligit, quia nisi intus sit qui doceat, doctoris lingua exterius in vacuum laborat’.  Et declarans hoc dicit sicut et ego vobis dicere possum.  ‘Ecce unam loquentis vocem omnes pariter audistis, nec tamen pariter sensum auditae vocis percipitis.  Cum ergo vox dispar non sit, cur in cordubus vestris dispar est vocis intelligentia, nisi quia per hoc quod vox loquentis communiter admonet, est magister interior qui de vocis intelligentia quosdam specialiter docet?’  Quare carissimi humili prece et devotione sincera hunc Spiritum sanctum Paraclitum totius veritatis magistrum invocemus dicentes: ‘Veni Creator Spiritus mentes tuorum visita, implre superna gratia quae tu creasti pectora.  Accende lumen sensibus, infuende amorem cordibus’ etc.  Quatenus ad gloriam tantae sollemnitatis et dici valeant et intelligi eo auctore quae suae sint grata maiestati et nostra saluti proficua.  Ad quod melius impetrandum matris misericordiae auxilium posulemus insuper dicentes: Ave Maria…

Dicit igitur: ‘Si quis diligit me, sermonem meum servabit’ [Ioan. 14. 23]. In quo notatur amoris communitas: omnibus enim se communicat, pusilis et magnis, informis et sanis, divitibus et egenis.  Non enim proprietas et personarum acceptio apud caritate, ‘non enim,’ ut dicitur 1 Cor. 13[5], ‘quaerit quae sua sunt.’  Notatur etiam amoris nobilitas in hoc quod dicitur: ‘Si ouis’.  Nobilitas autem eius attenditur in hoc, quia est illesibilis, secundum quod dicitur 1 Petri 3[13]: ‘Et quis est qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis’ quasi diceret: nullus, nam / et adversa et prospera cooperantur semper in bonum, talibus numquam in malum, iuxta illus Apostoli Rom, 8[28]: ‘Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum’.

Sed diceres carissime, quomodo in bonum omnia eis cooperantur qui diligunt Deum?  Certe sic, ut ait Glossa ordinaria ibi super Apostolum, quod italis Deus consolatur prosperis et exercet adversis’.  Nam propria ipsorum infirmitate exercetur humilitas, afflictione patientia, contradictione sapientia, odio benivolentia et usque adeo talibus Deus omnia cooperatur in bonum, ut si qui horum deviant et exorbitant etiam hoc ipsum eis faciat proficere in bonum, quia  humiliores redeunt atque doctiores.  Discunt enim cum tremore se exultare debere, non quasi arrogandi sibi tamquam de sua virtute fiduciam permanendi.  Unde et ut dicit beatus Thomas in quaestionibus ‘De veritate’, in responsione ad quintum: ‘Contingit qoud potentiores freequenter succumbunt.  Ostenditur enim per hoc quod victor magis est ex divina providentia quam ex humana virtute’.  Et ergo dicitur in Psalmo [2,11]: Servite Domino in timore et exultate ei cum tremore’.

Unde et hodie cum Spiritus sanctus venit, dicitur Act. 2[2] et in Epistola hodierna, quod ‘factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis’ vel in hoic quod dicitur” ‘Si quis diligit me’ [Ioan. 14, 23] notatur verorum amicorum raritas, ut sit sensus ‘si quis diligit’ quasi diceret: Rarus, est, quia ‘omnes, quae sua sunt, quarerunt fastigia, multi ambitionem, multi luxuriam, multi gulam et cetera vitia.  Unde rarus est in fastigiosis, in quibus regnat amor propriae excellentiae et tales sunt hodie plures.  Iam enim prophetia Apostoli 2 Tim. 3[2] verificatur dicens: ‘Erunt homines seipsos amantes.’  Rarus est etiam/ amor Dei in ambitiosis, qui amant pecuniam, Mat. 6[21]” ‘ubi thesaurus tuus, ibi est et cor tuum’.  Item rarus est in luxuriosis et voluptuosis.  Plures enim sunt, ut ait Apostolus 1 Tim. 3[4], ‘voluptatum amatores magis quam Dei’.  Haec sonsiderans beatus Chrysostomus dicebat: ‘Argento et voluptate inhonorabilior nobis Deus, etenim pro illis sustinemus pericula, insidias, vigilias, peregrinationes et infinita mala.  Nos autem propter Deum nec verbum asperum possumus sustinere.’

Amor etiam hic in gulosis locum non habet, quia de talibus dicitur Philip. 3[19], quod ‘eorum Deus est venter’, qui certe ventri oboedientes etiam secundum philosophos gentiles loco bestiarum irrationabilium et percorum computandi sunt.  Unde quia gula gignit tenuem sensum, immo premit ingenium, unde et ad primam viam virtutis, quae est doceri secundum Senecam et beatum Bernardum, assurgere non possunt et ita ad virtutem et sic ad caritatem, quae est forma virtutum.  Unde tales, si volunt corrigi et Deo servire, audiant consilium beati Augustini dicentis: ‘Ante omnia quia Dei servus vult esse omni hora legere debet’, in quo non notat continuationem sine interruptione, sed assiduitatem.

Et in lectione intellige etiam auditionem, quoniam lectio ipsa est quae facit servum Dei, ipsa est quae consolatur, ipsa est quae erigit animas ad caelum, ipsa est quae despici facit mundum et amare Deum.  Quare sequitur, cum dixit: ‘Si quis diligit me, sermonem meum servabit’ [Ioan. 14.23]. Qui sermo corrigit in detestationem peccatorum, dirigit in viam praeceptorum, errigit in ascensionem supernorum, colligit in societatme beatorum.  Dicitur autem sermo, quia serit mores in terra cordis, scilicet nostri, et hoc praecisa in contritione, comminuta in confessione, compluta in lacrimarum effusione, bene stercorisata, vulgariter ‘nagnoiona‘, in iugi peccatorum recordatione.

Servatur autem sermo Domini / in corde, ore, opere, iuxta illud Deut.  6[6]: ‘Erunt verba haec, quae praecipio tibi hodie in corde tuo’.  Ecce primum: ‘et narrabis ea filiis tuis’ [Deut. 6, 7]; ecce secundum: ‘et ligabis ea quasi signum in manu tua’ Deut. 6,8; ecce tertium, scilicet operatio.  In corpde autem servatur sermo Domini per amorem et iugem meditationem iuxta illud psalmistae: ‘In lege Domini fuit voluntas eius et in lege Domini meditabitur die ac nocte’ [Ps. 1,2].  Item: in intellectu autem per cognitionem sine errore, in affectu per amorem sine contradictione, in ore autem servatur sicut fons fluendo, nam vitium capiunt nisi moveantur aquae, ita corrumpitur scientia, si non aliis derivetur.  In opere autem servatur sicut vitis cultura arescit et deperit, Os. [10,1]: ‘Vitis frondosa Israel, ructus adaequatus est ei’, id est opera respondent sermonibus, alias enim non est sons 1 Cor 13[1]: ‘Factus sum velut aes sonans aut cymballum tinniens’.  Item servatur sermo Dei in opere sicut vita per cibum, opus enim est cibus spiritualis.  Unde Ioan. [4,34] dicitur per Christm: ‘Meus est cibus ut faciam voluntatem eius, qui misit me’; unde Gen 30[1[ dixit Rachel ad Iacob: ‘Da mihi liberos, alioquin moriar’.

Sed diceres: qua elitas observationis? certe dicitur, quia Pater caelestis diliget eum.  Signum autem dilectionis Patris non solum in Filii missione, de quo 1 Ioan. [4,9]: ‘In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam unigenitum Flium suum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum’, sed etiam, quia inhabitat animam tota Tinitas iuxta illud 1 Cor. 3[17] et [2 Cor] 6[16]: ‘Templum Dei sanctum est, quod estis vos’.  Et de hoc subditur [Ioan. 14,23]: ‘et fortem faciendo, quia ei attribuitur potentia, Filius illuminando, quia ipse est Patris sapientia, Spiritus sanctus caritatem inflammando, quia ipse est caritas et benignitas.

‘Et mansionem apud eum faciemus’ [Ioan. 14,23] gratiam confirmando, roborando, augmentando, perseverantiam tribuendo, vel veniemus in praesenti inhabitando per gratiam ‘et mansionem apud eum faciemus’ in futuro.  Et haec mansio est visio Dei, quando manifestabit se ipsum diligentibus, sed non malis, de quibus subdit: ‘Qui non diligit me, sermones meos non servat’ [Ioan. 14,24].  Unde et si alias, maxime hodie deberemus insistere sermonibus divinis, non idolorum.  Tales etiam debent esse sermones nostri, ut possent referri ad Deum Patrem iuxta illud 1 Petri 4[11]”: ‘Si quis loquitur, immo non solum sermones, sed etiam meditationes: nam sermones summi Patris sunt meditatio iusti.

Hoc deberent advertere hodie in choreis vel in aliis spectaculis nefanda loquentes et in cordibus immunda meditantes, clamantes et nominantes idolorum nomina: ‘LadoYassa‘ et attendere an possit referro ad Deum Patrem? Certe non venit ad summum bonum nisi quod bonum. Non enim festa Liberi, id est Bachi, quales proh dolor celebrant ex remanentiis rituum exsecrabilium paganorum, quales fuerunt praedecessores nostri, pervenire possunt ad aures Dei nisi ad ulciscndum, sicut ascenderat clamor Sodomorm et Gomorrhorum.  Nam in hoc festo Liberi fiebant turpes / denudationes et alia turpia, quae deixit Apostolus etiam non nominari gratia Domini Dei, tamem talia iam auctis praedicatoribus cessant et in multis locis cessaverunt.

[Ioan. 14,25]: ‘Haec locutus sum vobis apud vos manens’ corporali praesentia, quae scilicet sunt salutis, quae vitae aeternae.  Unde et Petrus dicebat Ioan. 6[69]: ‘Ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes’.  Locutus est nobis ea quae sunt caritatis, quae est via excellentior in vitam aeternam.  Nam et si alias Scriptura sacra, ut dicit Augustinus libro tertio ‘De doctrina christiana’, capitulo decimo: ‘nihil aliud docet nisi caritatem et nihil damnat nisi cupiditatem’, multo magis evangelica quae est Christi.

‘Paraclitus autem Spiritus’ [Ioan. 14, 26], ubi advertatis, quod Spiritus sanctus quadrupliciter, ut hic sufficit, nominatur.  Dicitur enim Spiritus sanctus primo, secundo Spiritus veritatis, tertio Paraclitus, quarto amor sive caritas.  Dicitur Spiritus sanctus, id est purus, ut expellat immunditiam; Spiritus veritatis, quia expellit errorem vel ignorantiam; Paraclitus, quod sonat, consolator, quia expellit tristitiam; Amor vero dicitur quia sedat discordiam.  E contrario vero spiritus malus dicitur etiam spiritus immundus iuxta illud Luc. 11[24]: ‘Cum immundus spiritus exierit ab homine’ etc. spiritus erroris, spiritus vexationis et spiritus discordiae et dissensionis.

Spiritum sanctum autem Pater mittit in nomine Christi, unde dicitur” ‘Quem mittet Pater in nomine meo’ [Ioan. 14, 26].  Nicholas Gorran hic. id est in fide nominis mei, quia non nisi credentibus in Christum datus est.  Unde Ioan. 7[38] dicitur: ‘Qui credit in me, sicut dicit Sciptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae’ et Act. 4[12]: ‘Non est aliud nomen sub caelo, in quo oporteat nos salvos fieri’.

Non enim salvatur in hoc nomine Lado, Yassa, Nia, sed in nomine Iesus Christus.  Quid ergo vis habere Spiritum Dei, invoca in nomine Christi, quod est Iesus, id est salutaris; quaera ea quae sunt salutis, non quae damnationis.  Hoc nomen saepius digne nominatur, / quod iuxta Bernardum ‘est mel in ore, melos in aure, iubilus in corde’.  Non Lada, non Yassa, non Nia, quae sunt nomina alias idolorum in Polonia hic cultorum, ut quaedam cronicae testantur ipsorum Polonorum.  Unde plures interficiebantur tunc, utinam non nunc, eo quod non invocabant nomen illud, de quo dicit Ioel 2[32]: ‘Omnis, qui invocaverit nomen Domini, salvus erit’.  Istis namque invocantibus nomen Domini, qui sunt veri Israel, pax: unde subditur: ‘Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis’ [Ioan. 14,27].

Tria reliquat vel legavit Deus specialiter discipulis suis: humilitatem, de quo Ioan. [13,15]: ‘Exemplum dedi vobis, ut et vos similiter faciatis’; dilectionem, Ioan. ibidem 13[34]: ‘Mandatum novum do vobis’ [Ioan. 14,27].  Haec autem tria reliquit eis, ut nullo indigerent, sed in omnibus abundarent, ut humilitas, id est humilis opinio sui esset in rationabili apud eos, caritas seu dilectio in concupiscibili pax in irascibili.

‘Non, quomodo mundus dat, ego do vobis’ [Ioan. 14,27], ‘Dominus enim dat abundanter et non improperat’ Iac. 1[5].  Sed e contra de mundodicitur Eccli.  20[15]: ‘Pauca dabit et multa improperabit’; [Ioan. 14, 27]: ‘Non turbetur cor vestrum’ ad interiores dolores neque formidet ad exteriores afflictiones.  Unde in consolationem subdit: ‘Audistis, quia ego dixi vobis’ [Ioan. 14,28], qui ‘sum via, veritas et vita’ [Ioan. 14,6], et quid dixit ‘vado’? scilicet vobis parare locum, ‘et venio ad vos’ [Ioan. 14,28] et assumam vos ad me ipsum.  Supra eodem in principio capituli simile dicitur: ‘Non turbetur cor vestrum’ et subdit, quare non deberet turbari: quia ‘in domo Patris mei mansiones multae sunt’ [Ioan. 14,1-2].  Nam consideratio praemii minuit vim flageli, unde et hic dicitur [Ioan. 14,28]: Si diligeretis me, gauderetis utique quia vado ad Patrem, quia Pater maior me est’, homine scilicet.  Ita et nunc gaudendum est nobis dum homines / vadunt ad Deum, dolendum dum vadunt ad diabolum, sicut fecit David dicens: ‘Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam’ [Ps. 118,53].

Multi et multae sunt quae tristantur hodie, quod eorum filii vel filiae Deo illuminati vel illuminatae sunt humiles, non verbosi, non mundum sequentes, cum tamen deberent gaudere, eo quod eos, quos spernit mundus, eligit Deus, quia iuxta Apostolum 1 Cor. 1[27]: ‘Infirma mundi elegit Deus’.  Et certe sunt plures, de quo dolendum, de quibus dicit Chrysostomus super Matthaeum: Alii filiis suis militiam praevident, alii honores, nemo filiis suis praevidet Deum, perditionem ollorum magno pretio comparant, salutem autem eorum nec accipere volunt.  Sed si viderint illos pauperes tristantur, si viderint peccatores et ita mundum sequentes non tristantur, ut ostendant, quod corporum amatores sunt non animarum.

‘Et nunc dixi vobis, it, cum factum ferit, credatis’ [Ioan. 14,29].  Glossa ordinaria: ‘Non quod factum videritis, quia non est laus vel meritum fidei, immo nec fides est de eo quod videtur, sed de eo quod non videtur.  Sed credatis me Filium Dei, non nova fide, quia et prius crediderunt’, apostoli scilicet, ‘sed aucta fide et refecta, quia et modo cum haec diceret parva fides erat et cm moreretur, nulla’.  Si igitur in apostolis fides aucta est per crementum et in nobis per gratiam, unde plura credenda discere possumus et possemus saltem secundum explicationem.

‘Iam non multa loquar vobiscum’, dixit Christus apostolis [Ioan. 14,30], ita ego etiam finiturus sermonem, quia adversarius noster diabolus 1 Petri [5,8] ‘circuit nos quserens quem devoret’ et maxime nunc, utinam igitur una vobiscum possem dicere: ‘Venit enim princeps huius mundi’, id est diabolus qui principatur non creaturis, sed peocatoribus et mundi amatoribus, ‘et in me non habet quidquam’ [Ioan. 14,30], scilicet mortalis / pecccati nec actus nec occasiones nec voluntatem, et sic non superbiam, non avaritiam, non luxuriam, non invidiam, non gulam, non iram, non acediam, non perccatum oris, non cordis, non operis, non ignorantiae, non impotentiae et infirmitatis; maxime non ex malitia: nam certe, si is spiritus malus quod absit, aliquid horum in nobis invenerit.

Spiritus sanctus, cuius festivitas hodie celebratur, ut dicitur Sap. 1[4-5]: ‘Fictum’, id est diabolum, ‘effugiet nec habitabit in corpore subdito peccatis’ et ita quod absit suavitate et donis eius maximis privaremur, et si non esset alia causa nobis movens nos ad peccatum vitandum, virtutes faciendum sufficere deberet, et maxime dilectione Dei uti Christus nobis ostendit dicens: ‘ut cognoscat mundus quia diligo Patrem et, sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio’ [Ioan. 14,31].

Ita enim nos carissimi ad veritatis, quid dicit egregius doctor, beatus Augustinus, in libro tertio ‘Catechizzandis rudibus’, etiamsi impune peccare possent, Dei tamen dilectionem offendere verentur, qui etiam inferni poenas non timerent dummodo Deum diligerent.  Nam, ut tactum est, talibus ‘omnia in bonum cooperantur’ Rom 8[28], non solum in vita praesenti, sed etiam in aeterna, ad quam nos perducat Spiritus sanctus qui cum Patre et Filio regnat.

The castle at Kozmin – portions of it even predate the Magister

Copyright ©2017 jassa.org All Rights Reserved

July 3, 2017

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *