Southeast Latvia 1606

This is a rough copy of a 1606 Jesuit (by the Jesuit Stribiņš) report regarding Latvian paganism from a trip one of the Jesuits took into the SE corner of Latvia. It mentions the light & horse God “Ushing” that is Ūsiņš – the God of horses and dawn who is remarkably similar to the Polish Jaś (incidentally, if you look at ysaya lado ylely ya ya, note that yaya means “to ride” in Latvian) and the Polabian Svantevit whose main cult center was at Arkona next to Jasmund. I need to correct some of the Latin but for the moment here it is. The other Deities mentioned are Moschel, the cattle God and Cercklicing or Cerckling, that is, probably, Cerckliciņš, the agrarian God.

BTW, the best article on this is “The Lightgod of the Old Latvians” (Lichtgott der Alten Letten) by Haralds Biezais which is available on the internet.


Excursum est a quodam nostro sacerdote in quadragesima usque ad ipsos fines Moscoviae, in Rositen potissimum et Lucinum, in quibus locis Lothavi sine Dei agnitione adhuc misere more antiquorum ethnicorum ad inferos descendunt. Idololatrae enim sunt et arbores colunt et lucos habent, quibus certis temporibus, videlicet circa pascha et circa festum s. Michaelis, varia donorum genera offerunt. Actum est multis diebus non sine labore et fatigatione cum quodam istius loci popo, homine nonogenario, ut confiteretur, qui [sic] tandem fecit. In hunc omnes culpam rejiciebant suae idololatriae, dicentes, hunc ita a suis majoribus didicisse et vidisse, dignum itaque ut illi tanquam seni credatur. Hic duobus sibi adjunctis senibus illorum caeremonias expedivit et offertoria arboribus obtulit.

Post confessionem tandem interrogatus, quas caeremonias vel dona luco offeret et in quem finem, respondit in hunc sensum. Nos miseri destituti omni verbo divino et sacerdotibus, prout in aliis locis fidelium habere intelleximus, cogimur quaerere in nostris necessitatibus auxilium, et quandoquidem audivimus, majores nostros peculiares coluisse arbores, quibus certa dona offerentes adjutos et a suis infirmitatibus liberatos et omnibus bonis locupletatos, idem facere nos modo cogimur, nisi in nihilum redigi velimus. Interrogatus, quot deos haberent, respondit, varios pro varetate locorum et personarum et necessitatum esse deos. Habemus, inquit, deum, qui habitat curam coeli, habemus et deum, qui terram regit. Hic cum sit supremus in terra, habet sub se varios minores sibi deos. Habemus deum, qui nobis pisces dat, habemus deum, qui feras nobis dat, habemus dem frumentorum, agrorum, hortorum, pecorum, videlicet equorum, vaccarum et variorum animalium. Sacrificia, quae illis offerunt, sunt varia, aliis diis majora aliis minora offerunt pro qualitate deorum. Et haec dona omnia arborimus et lucis certis, quas arbores sanctas vocant, offerunt. Uni panem magnum in modum serpentis ore aperto et canda longa offerunt, alteri minorem in modum canis vel porci etc. Alii habent duas peculiares arbores: una est quercus, altera tilia. Ouercum vocant masculam, cui duo ova certis temporibus supponunt, tiliam vocant femellam, cui offerunt butyrum lac, caseos et pinguiedinem pro salute et incolumitate suorum liberorumque. Et si quando infirmantur, statim mittunt ad arbores popum, qui expostulat cum arboribus duplum praedictarum rerum, et ita liberantur. Duo equorum, quem vocant Dewing Uschinge, offerunt singuli 2 solidos et duos panes et frustum pinguedinis, quam in ignem conjiciunt. Deo Moschel, qui esst vaccarum deus, offerunt butyrum, lca, caseum etc., et si quando infirmatur vacca, statim ad arbores illisque offrent et liberantur. Deo agrorum frumentorumque, quem vocant Dewing Cercklicing, certis temporibus bovem nigrum, gallinam nigram, porcellum nigrum etc. et aliquot tonnas cerevisiae, prout illos deus Cerckling juverit, plus ver minus, offerunt in sylvis. Hace dona hoc modo offeruntur arboribus. Popus senex cum aliis senibus conceptis verbis murmurantes dona praesentant et offerung, postmodum qliquot accurrunt et tonnam cerevisiae elevant in altum. Popus, antequam incipiant bibere, ex tilia colligit aspergillum et circumstantes aspergit. Postea prantur ignes in muiltis locis et partem oblatorum (pinguedinem scilicet) in rogum conjiciunt. Putant enim, nunquam deos exaudituros illos sine cerevisia. Et ita bene poti incipiunt choreas circa arbores ducere et cantare. Alter quicam retulit mihi, se cum parente suo pro piscibus ad istum locum (qui quidem 14 miliaribus a domo sua distabat) emptum ivisse et, cum proma et secunda vice in hyeme nihil cepissent, popus illos hortatus, ut deo aquarum sacfiricium offerrent, quandoquidem viderent deum illis offensum. Interrogant, quid velit. REspondit popus: tres tonnas cerevisiae, quas rusticus peregrinus domo attulerat, ut illis venditis pisces emeret. Omnes relictis in stagno retibus currunt domum et convocant familiam suam, quae illos juvaret deum placare. Hi postquem varios ignes fecissent et cerevisiam ebibissent, redierunt ad piscationem et tantam copiam variorum piscium ceperunt, ut multa ccarpenta implerent. Rusticus hic peregrinus tribus carpentis suis impletis discessit sine illorum scitu (debebat enim illis adhuc plus solvere), quem paulo post rusticus quidam) senex ex illis idololatris secutus impsuit duo ova in agro ipsius et maledixit illi. Ista aestate omnia istius rustici frumenta in nihilum redigerat. Hi sunt ex numero Saduceorum, qui non credunt resurrectionem, de qua cum noster sacerdos sermonem faceret, quidam publice respondit: Meus parens a lupis devoratus quomodo vivus erit?

Si quando rusticus alteri malefacere vult, convocat duos vel 3 suos vicinos, quibus arcana cordis aperit. Hic ponit vasculum cerevisiae in mensa, circa quod 20 candelas parvas cereas ponit et arrepto pugillo foeni cultro scindit supra mensam, postea sub mensam projicit, dicens: Ita frangas tibi manum, pedem, vel uxor vel filia vel equus vel vacca etc. Si quis habet inimicum, qui illum vel accusavit coram domino suo, statim currit ad arborem deum et arripit illi duo ova, quae illi antea obtulerat, dicens: Ecce, singulis temporibus certis tibi debita tua dona obtuli, et tu me derelinquis. Tam diu tibi haec ova non restituam, donec feceris huic meo inimico quod voluero. Ita vel illi moritur infans vel vacca vel equus etc.

Item cerevisiam fundnt in ignem quasi deo suo. Item panes quando pinsunt, primum frustum, anequam commedant [sic], in ignem projiciunt. Item cerevisiam fundunt in parietes hypocausti rogantes, ne illis ignis noceat tam in agro quam in hypocausto. Si cui infirmatur infans vel equus etc., statim ad popum accurrit, interrogat quid… qui respondens, deum velle gallinam nigram, hyrcum, ova, panes, tonnam cerevisiae. Et ita liberatur.

In funeribus suis his utaintur caeremoniis. Inprimis conburunt vestes defuncti et lectum, in quo mortuus. 2) Ponunt in tumba ad caput defuncti unum panem, putantes illo indigere pro itiinere tam longo 3) In dextera manu dant illi alterum panem it det Cerbero, qui ante paradisum ligatus permittit illaesos ire. 4) In sinistra manu dant 2 solidos pro vectore per fluvium. 5) Tempore hyemali ponunt supra sepulchrum unum currum ligneum, ut se anima calefaciat.

Die vero anumarum primo parato prandio vocant animas suorum deunctorum quemlibet nomine suo et incipiunt expostulare et accusare animas eo, quod non servaverint et defnderint illorum equos et pecora a lupis et infirmitatibus, cum tamen illis quotannis debita sua obtulerit, in hunc sensum: Vos permittitis mori nostra pecora, mures devorant nobus frumenta nostra, fulgur in campis destruit etc. Tandem rogant animas (quas ipsi putant ormari partim in lupos, ursos, partim in deos) in hunc sensum: Iwan vel mater mea charissima, recordare fliorum tuorum et commede ex hoc vasculo et bibe quantum tibi placuerit, saltem nostrorum recordare. Interim ponunt n mensa panem unum, quem in ignem postea projiciunt, cerevisiam simul, quam iteidem vel in terram vel in rogum conjuciunt. Ultimo scopant hyppocaustum et expellunt animas ex hypocausto, alter arripit securim et parietes secat per quatuor angulos, easdem expellens, ne haereant in quodam loco.

His omnibus auditis catechizatum est illis veritasque christiana praedicata et promissum, sequenti anno me Dei gratia in hyeme rediturum, quod libentissimo animo andierunt. Sacerdotes non hhabent nisi post 30 milliaria. Popus illorum baptizat illis infantes, vivunt majori ex parte non copulati. Pater, ave et credo rarissimus est qui sciat. Nunquam con fessi… etc.

Aestivo tempore peragravit quidam ex nostris sacerdotibus loca circa Rositen et Ludzen in finibus plane Moschoviae sita, quae ad 15 miliaria densissimis slyvis ac horridissmis paludibus fere invia incolas habent ab antiquis temporibus idololatriae et veneficiis deditos, qui pro varietate creaturarum varios deos in certis arboribus, potissimum tamen in quercu et tilia, quarum istam masculum, hanc foeminam nuncupant, quas sanctas nominant, colunt. Alium deum coeli, terrae alium, quibus alii subsunt, uti dii piscium agrorum, frumentorum, hortorum, pecorum, equorum, vaccarum ad singularum necessitatum proprii. Equorum deum vocant Usching, vaccarum Moschel, agrorum ac frumentorum Cercklicing. In quorum sacrificia offere solent in lucis aliis magnum panem in formam serpentis aperto ore et prominente cauda, aliis panem paulo minorem formam canis, porci, etc. referentem, aliis duo ova (quae certis temporibus quercui supponunt), butyrum aliis, lac, caseum aut adipem in rogo cremantes, aliis bovem aut gallinam aut porcellum, omnia nigri coloris. Sacrificulos habent Lothavorum aliquos senes, quorum primus oblaturus praefatas hostias adjunctis sibi duobus ex senioribus conceptis verbis altiori voce murmurando sub aliqua sanctarum arborum oblationes offert, quo facto accurrunt ali quot, qui cum praefatis arreptam cerevisiae tonnam in altum elevant, in quam demum fronde tiliae intincta populum aspergit. Tum variis ignibus accensis adipeque injecto crematoque (sine qua caeremonia nullam hostiam faciunt) circa arbores sanctas choreas ducendo et concinnendo, ad ebrietatem usque (sine qua unquam offerunt) cerevisiam haurientes, gratissimum talibus diis obsequium praestant, Epicurei vitam merito imitantes, utpote qui resurrectionem mortuorum non credunt. Quae omnia et plura alia senex qiudam sacrificulus illorum sacerdoto nostro populum ibidem catechizanti manifestavit, culpam omnem tantae ignorrantiae et idololatriae conferens in defectum sacerdotum, quorum in locis istis a 70 annis jam tertia vice nostrum aliquem viderant. Supersedeo narrare superstitiones, quas exercent circa defunctos suos, quibus sepeliendis panem alterum supponunt capiti futurae famis remedium, alterum manui imponunt, ut Cerbero offerant ante paradisum alligato, addentes 2 solidos solvendos ei, qui eoos per fluvium tranvehat. Brumali tempore etiam plaustrum lignorum sepulchro superimponunt, ut anima sese calefacere possit. Die vero anumarum in domos suas animas suorum advocantes nomina tenus quamlibet paratque prandio eis exprobrant, quod ab eis non fuerint defensi a bestiis, tonitruis et aliis damnis, quo facto proponunt in mensa panes cum cerevisia, invisibiles tractaantesm quibus rebus tandem in ignem projectis vel effusis scopis domum undique verrunt,animas expellentes inde, arreptaque securi hinc inde parietes domus secant, ne quae alicubi haereant, illisque hoc modo pulsis ipsi tandem sine mensura ethnico more epulantur. Spes facta eis a sacerdote nostro commodiori tempore illos invisendi animosque illorum doctrina christiana plenius imbuendi. Admirabundi contentos sese declararunt. 

Copyright ©2019 jassa.org All Rights Reserved

May 5, 2019

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *