Chronicle of Utrecht (in Latin for now)

The Chronicle of Utrecht (Cronica de Traiecto) features some interesting mentions of Slavs. Much of this stuff may come from such earlier works as these:

Or perhaps the slightly earlier (than the Cronica de Traiecto) Chronicle of Gouda or Chronicle of Tiel. (That is, “perhaps” – the Chronicle of Gouda is dated to 1478 but the Chronicle of Utrecht covers the years through 1456 but has been dated to 1470-1500).

In any case, here are the relevant references (this time only in Latin) from the Chronicle of Utrecht (this is from the 1738 Matthaeus edition – the manuscript of the chronicle burned down in 1914 during WWI in Leuwen/Louvain):

…Quia quod modo est Hollandia fuit tota nemorosa ac silvestris & haec primo possessa fuit a feris hominibus, qui ex Anglia venerunt, quae tunc Albion, postea Britannia, modo Anglia vocatur, & Brutus veniens de Graecia, qui fuit genitus de Troja, vastavit eam, & Occidit multos generis gigantei, & de reliquiis illius populi expulsi fuit Hollandia prius possessa, ac incolata, ac ipsi nomen acceperunt, quod Slavi essent. Et hoc fuit ante incarnationem Christi circa annos mille vel DCCCC. & tempore Samuelis, qui fuit Judex in Israel, & David Regis Israhel. Et iste populus contraxit matrimonia cum inferioribus Saxonibus & Frisonibus & populus multiplicatus est. Et divisus est populus, sic quod quidam profecti sunt ad illas partes, quae modo Australis Hollandia est, & quidam ad partem inferiorem Gelriae, qui populus tunc vocatus est de Wilten.

Post hoc tempore Julii Caesaris & LVIII. annis ante incarnatiomen Christi missus fuit idem Caesar a Senatu, ut omnes istas inferiores Regiones Romano Imperio subjugaret, & sic venit ad istos Slavos & Wilten, & dextras dedit eis, & in gratiam recepit, quia Julius Caesar eorum Capitaneum vicit & occidit, qui fuit gigas magnus nomine Braban.

Deinde post tempore Claudii circa annos Domini XL. Claudius profectus est Britanniam, quia solitum tributum dare detrectabant, & in reditu pugnavit cum Slavis & Wilten, & vastavit eos, & ipse Imperator nominavit illud magnum nemus, quod modo est Hollandia, & Flandria, nemus sine misericordia, quod fuit diu sic vocatum…

…Et hoc fecit circa annum LXV. Et Antonius cum suis posteris possedit illud multis annis, usque dum isti Slavi & Wilti Anthoniam vastaverunt. Et stetit Antonia c. & XXI . annis.

Dein post anno Domini CLXXXVI . tunc congregati sunt Wilti, hoc est, illi de auilonari Hollandia, & Slavi potenti manu, & obsederunt Antoniam, & vastaverunt eam, & multis interfectis ad solum usque dejecerunt, & construxerunt ibidem aliud valde firmum castellum, & vocatum est Wiltenburch, & habitaverunt ibi. Et erat populus inquietus & bella nutriens.

De hinc anno Domini CCC. tempore Valentiniani pace facta inter has omnes nationes, scilicet Frisones, Wiltones, & Saxones, collectis navibus multis profecti sunt super Renum in Almaengen, & multa damna ibi fecerunt, & etiam in Gallia, & multos occiderunt.

Quo audito Valentinianus adunato exercitu festinabat tali gentili populo obviare, quod & fecit. Nam captis omnibus navibus venit in inferiorem Saxoniam per Rhenum, & destruxit castrum Wiltenburg, & perdomuit Frisones, & omnem illum populum, & reversus est cum gloria ad sua anno Domini ccc.  LXXXVII. Et propter nimia frigora ibidem existentia vocata est a Romanis tunc Frisia. Et terra ista mansit tunc infidelis usque ccc. annos. Et anno Domini  ccc. XVI. tunc illi de inferiori Saxonia conglobati cum suo Rege Engisto & Horses fratre suo, & cum Slavis, profecti sunt in Britanniam, & expulsis Britannis dominati sunt ibidem, & regnaverunt illic…

Dein post coeperunt Frisones, & Saxones, & Wilti creare Capitaneos, & Wilti praefecerunt unum Capitaneum nomine Lemmen, & ipse reaedificavit Wiltanburch, & habuit filium nomine Dibbaut, qui postea factus est Rex Frisonum, & habuit conjugem de genere giganteo, de qua habuit filios plurimos. De eo etiam descendit Richardus, quem Slavi in Regem elegerunt, & vocatus est Eseloor, eo quod aures habuit afininas…

…Quod videntes Slavi, vel Hollandini, & Wilti, dextras petierunt & acceperunt. Quas tamen dextras non servaverunt memores Regis nimiae crudelitatis. 

Circa annum DC. & XLI. fuit in Francia Rex Dagobertus primus, & fuit filius Lotharii. Iste Dagobertus perdomuit omnes Frisones & Slaves & Wiltos. Iste iterum destruxit WIltenburch, & fecit construi castellum cum magno ambitu in gyro super Rhenum, & vocavit Trajectum, & stetit Wiltenburch ab initio usque huc quingentis annis. Iste Dagobertus fecit fieri infra ambitum istius Trajecti primam Ecclesiam in honore Sancti Thomae Apostoli, & ordinavit ibi Presbyteros, qui converterent Frisones, quod tamen frustra fuit, & ista Ecclesia fuit facta anno Domini DC. & XLII. Et iste durus populus noluit converti tamen, sed destruxerunt istam Ecclesiam…

…Iste Pippinus ex parte Regis Franciae fecit Slavoniam vel Hollandiam vocari tunc orientalem Franciam. Et hoc fuit anno Domini DC. LXXXVIII…

…Et applicuerunt primo ad insulam, quae Walcheren vocatur, quae modo Zelandia dicitur, ad villam, quae Wstcappel vocatur, & ibi invenerunt idolum Mercurii, & Willibrordus confregit illud idolum in frusta, & cultos idoli percussit Willibrordum cum gladio, & vulneravit caput ejus, & conservatus a morte curatus fuit in brevi…

…Tunc  fuit ibi Rex nomine Radbodus…

…Videns autem beatus Willibrordus, quod Radbodum cum suo populo non posset convertere, recessit inde, & rediit in Hollandiam, ut neophytum populum in fide confortaret, & dedicavit ecclesiam apud antiquam Slavenburgch, quae nunc Vleerdingen est, & collegit presbyteros multos, & sic venit Trajectum, quod venit sub Dominio Franciae…

…Interim quum S. WIllibrordus fuit Romae, ventus urens surrexit, & orientalis, & evertit omnes arbores, & una nocte per totam Frisiam & Slaviam, quae fuit orientalis Francia, quod fuit mirabile multum…

…In anno Domini DCC. & LII. Bonifacius imminere martyrium suum ordinavit sibi successsorem Sanctum Gregorium, & Bonifacius cum suo suffraganeo Eobano, & Wintingo, Waltero, & Alberto sacerdotibus, & Haymundo, Sacbaldo, & Basato diaconibus, & Wackero, Gundato, Hidero, & Tulso monachis. Isti triginta viri descenderunt per Slaviam, & venerunt ad populum incredilum, ibique explicabant tentoria sua, & paululum quieti se dederunt… 

Interestingly, Gouda was previously known as Tergouw or Ter Gouw. The Gouwe is the name of a river nearby (terram quandam junta Goldam) but that is not the only explanation of the name.

Copyright ©2018 jassa.org All Rights Reserved

July 19, 2018

2 thoughts on “Chronicle of Utrecht (in Latin for now)

  1. Bjorn

    Hi. Are there any occurrence of “wilts” and “slavi” with etymological slavic names? if not. The hypothesis of real slavic presence must be hold in doubt.

    Greetings

    Reply
    1. torino Post author

      I am not sure what you mean by etymological Slavic names. You’d have to define that term before doing any determinations as to whether there are any such. However, Braban or Lemmen could be Slavic and there are a number of place names in Holland that could refer to Slavs: Wiltsween, Wiltenburg, Wilta, and others that could well be Slavic. Schaffarik identified these more than a century and a half ago: Kamen, Sueta, Wideniz, Hudnin, Zwola, Wispe, Slota.

      Reply

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *